et factus est clamor populi et uxorum eius magnus adversus
fratres suos iudaeos
et erant qui dicerent filii nostri et filiae nostrae multae
sunt nimis accipiamus pro pretio eorum frumentum et comedamus
et vivamus
et erant qui dicerent agros nostros et vineas et domos
nostras opponamus et accipiamus frumentum in fame
et alii dicebant mutuo sumamus pecunias in tributa regis
demusque agros nostros et vineas
et nunc sicut carnes fratrum nostrorum sic carnes nostrae
sunt sicut filii eorum ita filii nostri ecce nos subiugamus
filios nostros et filias nostras in servitutem et de filiabus
nostris sunt famulae nec habemus unde possint redimi et agros
nostros et vineas alii possident
et iratus sum nimis cum audissem clamorem eorum secundum
verba haec
cogitavitque cor meum mecum et increpui optimates et
magistratus et dixi eis usurasne singuli a fratribus vestris
exigatis et congregavi adversus eos contionem magnam
et dixi eis nos ut scitis redemimus fratres nostros iudaeos
qui venditi fuerant gentibus secundum possibilitatem nostram et
vos igitur vendite fratres vestros et emimus eos et siluerunt
nec invenerunt quid responderent
dixique ad eos non est bona res quam facitis quare non in
timore Dei nostri ambulatis ne exprobretur nobis a gentibus
inimicis nostris
et ego et fratres mei et pueri mei commodavimus plurimis
pecuniam et frumentum non repetamus in commune istud aes
alienum concedamus quod debetur nobis
reddite eis hodie agros suos vineas suas oliveta sua et
domos suas quin potius et centesimam pecuniae frumenti vini et
olei quam exigere soletis ab eis date pro illis
et dixerunt reddimus et ab eis nihil quaerimus sicque
faciemus ut loqueris et vocavi sacerdotes et adiuravi eos ut
facerent iuxta quod dixeram
insuper et sinum meum excussi et dixi sic excutiat Deus
omnem virum qui non conpleverit verbum istud de domo sua et de
laboribus suis sic excutiatur et vacuus fiat et dixit universa
multitudo amen et laudaverunt Deum fecit ergo populus sicut
dictum erat
a die autem illa qua praeceperat mihi ut essem dux in terra
Iuda ab anno vicesimo usque ad annum tricesimum secundum
Artarxersis regis per annos duodecim ego et fratres mei annonas
quae ducibus debebantur non comedimus
duces autem primi qui fuerant ante me gravaverunt populum
et acceperunt ab eis in pane vino et pecunia cotidie siclos
quadraginta sed et ministri eorum depresserant populum ego
autem non feci ita propter timorem Dei
quin potius in opere muri aedificavi et agrum non emi et
omnes pueri mei congregati ad opus erant
Iudaei quoque et magistratus centum quinquaginta viri et
qui veniebant ad nos de gentibus quae in circuitu nostro sunt
in mensa mea erant
parabatur autem mihi per dies singulos bos unus arietes sex
electi exceptis volatilibus et inter dies decem vina diversa et
alia multa tribuebam insuper et annonas ducatus mei non
quaesivi valde enim erat adtenuatus populus
memento mei Deus meus in bonum secundum omnia quae feci
populo huic